V.: Regina caeli, laetare! Alleluia! 
R.: Quia quem meruisti portare! Alleluia! 
V.: Resurrexit, sicut dixit! Alleluia! 
R.: Ora pro nobis Deum! Alleluia! 
V.: Gaude et laetare, Virgo Maria! Alleluia! 
R.: Quia surrexit Dominus vere! Alleluia! 
V.: Oremus: 
Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, 
mundum laetificare dignatus es: 
praesta, quaesumus; ut per eius Genetricem Virginem Mariam, 
perpetuae capiamus gaudia vitae. 
Per eundem Christum Dominum nostrum. 
R.: Amen! 

Nenhum comentário:
Postar um comentário